
Home
What's new?
Dictionary
Near you
Songs
Links
|
 |
Ergo bibamus
- Convenimus huc, simus ut hilares,
Fraterculi, ergo bibamus!
Scyphi crepitant, est sermonum quies,
Confidite, ergo bibamus!
Est vetus, est semper egregia vox,
Certissime quae non delebitur mox,
Quae sonat ceu echo de festo velox,
Egregium ergo bibamus!
- Me fatum vocat ab amicis meis:
Fraterculi, ergo bibamus!
Discedo ab iis parvis sarcinis,
Quare duplex: ergo bibamus!
Et sordidus quoquo se fraudat homo,
Satis tamen manet semper hilaro,
Quod semper bonus mutuatur bono,
Fraterculi, ergo bibamus!
- Quid de hodierno dicamus die?
Nihil puto nisi bibamus!
Est propria ille semel specie,
Ab integro ob id: bibamus!
Ducit per apertum laetitiam os
Et Phoebus dispergit nimbos splendidos
Icuncula diva salutat dum nos,
Sonamus, cantamus: bibamus!
|