Home What's new? Dictionary Near you Songs Links
[ Index ]
Plug-in notwendig / Plug-in required [ Download MIDI melody ] Meum est propositum in taberna mori ubi vina proxima morientis ori. Tunc cantabunt laetius angelorum chori: Deus sit propitius |: isti potatori. :| Poculis accenditur animi lucerna, cor inbutum nectare volat ad superna. Mihi sapit dulcius vinum de taberna, quam quod aqua miscuit |: praesulis pincerna. :| Jejunant et abstinent poetarum chori, vitant rixas publicas et tumultus fori, et, ut opus faciant, quod non possit mori, moriuntur studio |: subditi labori. :| Unicuique proprium dat natura donum, ego versus faciens bibo vinum bonum et quod habent purius dolia cauponum; tale vinum generat |: copiam sermonum. :| Mihi nunquam spiritus poetriae datur, nisi prius fuerit venter bene satur. Cum in arce cerebri Bacchus dominatur, in me Phoebus irruit et |: miranda fatur. :| Tales versus facio, quale vinum bibo, nihil possum facere, nisi sumpto cibo. Nihil valent penitus, quae jejunus scribo, Nasonem post calicem |: carmine praeibo. :| Archipoeta, around 1160, Carmina Burana [ Index ]
Archipoeta, around 1160, Carmina Burana